- GIBBER
- GIBBERex Hebr. Gap desc: Hebrew, quod cognationem habet cum Hebr. Gap desc: Hebrew et Gap desc: Hebrew, unde Gr. κῦφος et ὕβος, quid proprie, ex vet. dicto liquet.In dorso gibbus, in pectore gibber ——Unde gibber, istiusmodi pectoris tumore deformis. Cuiusmodi gibberi fictile signum, inter Saturnalitia munera, Mart. memorat, l. 14. Apoph. Epigr. 182. cuius epigraphe Sigillum Giberii fictile.Ebrius haec fecit terris puto monstra PrometheusSaturnalitio lusit et ille luto.Origo sigilli, ex historia de Gegania praedivite femina, quam, cum candelabrum Corinthium, cum appendice Clesippi fullonis, gibbo foedi, emislet, huic tamen monstro postea nupsisse, eumque heredem ex asse scripsisle, ex Plin. l. 34. c. 3. diximus supra, ubi de Clesippea ἀποθεώσει. De gibbo vero Cameli, vide in hac voce: ubi et de illo Θαυματοποιῶν genere, qui saltu periculoso corpus vibrantes, totos plerumque se contrahunt et gibbos faciunt, ut et infra in voce Petaminarii. Hinc Gibbosus quo cognomine Ludovicus Dux Bavar. insignis Ingolstadiensem lineam terminavit, ut infra videbimus in voce Stephanus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.